ANNUM Felicem votis communibus aperiri

ANNUM Felicem votis communibus aperiri
ANNUM Felicem votis communibus aperiri
dixêre Arcadius atque Honorius Imperatores l. un. C. de oblat. votor. more iam ab ipsis priscis Romanis petitô, cuius meminit Lucianus Tom. 3. p. 632. Atque hinc er at quidem Anni initium, imo vero tertia dies a Novilunio magno, quando Romani iuxta Veterem consuetudinem et ipsi preces quasdam pro toto anno faciunt et sacrisicia peragunt pro eo, ac ipsis Rex Numa sacrificandi ritus hos constituit. Unde Galus l. 233. §. 1. de V. S. Post Kal. Fanuar. die tertiô pro salute Principis vota suscipiuntur: quod iam Iulii Caesaris tempore coepisse, discimus ex Dione l. 44. ubi constitutum esse refert, εὔχεςθαι ὑπὲρ αὐτοῦ δημοσίᾳ κατ᾿ ἔτος ἕκαςτον, Ut quotannis pro ipsius salute publica supplicaretur. Quem honorem etiam Augusto, post Actiacam pugnam, habitum idem memorat. l. 59. atque id postea sollennem in morem abiisse alibi indicat, etc. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. 16. §. 19. Sed de Anni ante Christum ratione, ritibusque Gentium in auspiciis eius adhiberi solitis, alibi: adferam paucis, ex Car. du Fresne, quam diversa etiam post Christum natum apud omnes fere Gentes eius ratio fuerit; ut in perlegendis Scriptoribus, quorum quique suam annos numer andi et eorum initia ducendi methodum servant, eo expeditius Studiosa Iuventus progredi queat. Digeram autem Gentes celebriores illas, quarum res gestae scribi meruerunt, literarum ordine cui maxime assuevimus omnes. Plura qui volet, adeat ipsum Auctorem, cui placuit primo tabellam a Christo nato ad annum usque 660. Glossario suo inserere, Epochas, Christi vulgarem Dionysianam, Periodi Iulianae, Graecorum, Seleucidarum, Aerae Hispanicae, Cyclos praeterea Solis et Lunae Iulianos, Indictiones, Literas Dominicales et Paschales dies, continentem: Cui subiunxit aliam, comprehendentem praeterea Chataiorum, Arabum, Persarum, ac Chowaretzmiorum Epochas, ex traditione Ulug Beigi, et ad Periodum Iulianam et Epocham Christi vulgarem Dionysianam in annis expansis, a Iohanne Gravio redactam; e quibus quidem tabulis et laterculis, Lectori statim primo intuitu percipere licebit, ad quem Christi annum eiusmodi minus protritae Epochae referendae sint.
Annum auspicandi ratio apud varias Gentes varia.
Aegyptii Christiani Ecclesiae Alexandrinae, anni sui, quem annum Martyrum seu Epocham Diocletianam vocant, desumunt a persecutione Diocletiani, quam in A. C. 302. vel 303. vulgo coniciunt Chronologi. Eâdem Epochâ Abyssini quoque utuntur. Vide praeter alios, Ioh. Broeum Disquis. de initio persecut. et epochae Cirthensis Concilit: et Henschenium in Exeg. praelimin. ad Tom. III. Martii. c. 2. num. 11. Angli, tempore Guilielmi Nothi et antea, menses suos iuxta Lunae cursum computantes, annum orsi sunt ab 8. Kal. Ianuar. die, quô Natale Domim celebratur. Post Guilielmi vero tempora, vix ulla in Anglicis diplomatibus annorum nota reperitur, cum Regia regni annos, coetera nullos fere praeferant. Vide infra a Nativitate Christi. Antiocheni seu Syro-Maccdones, post Iulianam Anni formam cditam, Solares adsciverunt, atque ab Hyperbereteo sive Octobri Iuliano duxerunt exordium. Petav. Iidem praeterea peculiari ratione annos putantes, a mense Octobri duxêre eius initium et ab A. M. 3935. ac Periodi Iul. 4665. quâ quidem aerâ, quam χρηματισμὸν τῆς Α᾿νττιοχείας vocat, utitur prae ceteris Evagrius: vide eundem Petavium de Doctr. Temp. l. 10. c. 62. Arabum Lunares anni, ab Hegira Muhammedis deducuntur, primusque corum mensis Moharram, iuxta medium motum Lunae incipit: et quidem in A. C. 622. incidit eorum annus primus, a Iulio incipiens. Chataiorum Cycli anni computantur e tribus Cyclis sexagenis: inciditque cotum annus 79. in A. C. praedictum. Chowarezmios quod attinet, anni Epochae Gelalaeae Solaris ab
aequinoctio verno sive a merid. prox. seq. ingressum Solis in arietem, in horizonte Chowarezmiorum, initium capiunt: inciditque primus A. C. 1079. Cyprii, annum a Nativitate Domini, putârunt. Charta, Anno a Nativitate 1378. Indict. 1. septimô Martis secundum cursum Regni Cypri. Franci, supputationem annorum a Christo nato ante A. C. 750. vix videntur usurpâsse: deinceps vero illa inval vit sub Pipino Rege et Carolo M. Auspicabantur autem olim annum a Kal. Martiis. Et quidem observat Henschenius de Regib. Dagobertinis c. 1. n. 3. Gregorium Turonensem et Fredegarium annos a Natali Domini visos inchoâsse, aut faltem more Romanô a Kalendis Ianuar. nec dum, inquit, receptâ consuetudine, quae deinde paulatim per omnes Francorum ditiones progagata est, a Paschate ad Pascha annos computandi. Iidem tamen, aliique e veter. Scriptorbus, annos a Passione Domini interdum numerâsse videntur. Sed et annos a Transitu seu morte S. Martini non semel computat Gregor. Turonensis quem mottuum esse A. C. 400. assetit Petr. Franc. Chiffletius Dissertet. de S. Martim temporum ratione. Sub altera, Regum Francicor. stirpe, annos a Christi nativitate ordiuntur Scriptotes omnes, qui II. et III. Hist. Franc. volumin. continentur: conveniunt autem illi cum Indictionibus. At sub tertia, a Domini Incarnatione, h. e. a 25. Martii: neque tamen obstitit, quin Kalendae Ianuar. primus anni dies semper habitus sit. Labentibus postea saeculis obtinuit, ut non a 25. Martii, sed a Paschate anni numerari inceperint: quod inde manâsse existimat Car. du Fresne, quod antiquitus consuetudo esset, ut tabella Cerco Paschali appenderetur, inqua annus currens describeretur, indeque eius initium Franci inprim is putarent. Donec tandem edictô Caroli IX. A. C. 1564. cautum est, ut in Galliis, in publicis
privatisque tabulis ab Kl. Ianuar. annorum exordium repeteretur. apud Germanos, perinde Nativitas Christi annum aperuit: Vide ibi. Quod tamen non semper obbtinuisse, patet ex Charta Henrici Imperatoris apud Chiffletium in Beatrice Cabilon. cum hac temporis nota: Datum --- 5. Kal.Fanuar. Indict. 13. anno Dom. Incarnat. 1224. quippe annô 1224. sumptô initiô a Kal. Ian. currebat Indict. 12. Graeci aeras praecipuas habuêre tres: Antiochenam, quae a Mundo Condito ad Christi conceptionem aut natalem annos numerat 5493. Aethiopicam, quae 5501. et Alexandrinam, Scriptoribus Byzantinis familiarem, quae 5509. Iidem annos Mundi, ut et Indictiones, auspicantur a Kal. Sept. Vide Petavium in Auctario l. 8. c. 1. Hispani, vide supra in Aera. Islandi, annum a festo Natalitiorum Dom. ordiuntur, veterum more, apud Olaum Wormium Fastor. Danic. l. 1. c. 12. at apud Svenonem in LL. Castrens. c. 7. a die Circumcisioms. Itali, annos a Nativitate auspicabantur, ut observat Covarruvias Tom. II. Resol. variar. l. 1. c. 12. §. 1. Iudaei, annis Seleucidis (quos annos contractuum vocant) et quidem Lunaribus, ut plurimum usi sunt, postquam sub dominatu Graecorum esle coeperunt. Initium eorum a Seleuci Regis exordio sumitur, ante Christum Natum 312. Mahamedani, vide Hegira. Persae, annos suos dierum 365. ab ενθρονισμῷ Yezdeierd, ordiuntur: inciditque eorum primus in A. c. 632. a mense Fervardin, Iunio respondente, incipiens. Pisani, initium Anni Incarnationis assum unt novem mensibus ante Nativitatem; sicut Florentini tribus mensibus post Nativitatem numerum annorum Incarn. incipiunt; qui usus in Curia quoque Romana servatur. Syromacedones, vide supra Antiocheni. Trevirenses, a 25. Martii ordiuntur, etc. Vide quoque infra in voce Annus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ORANDI pro Rep — Principeque ritus, apud Romanos olim, religiose obervatus: Unde pro valetudine Augustae, pro incolumitate Principis, vota suscepta esse, apud Tacitum reperire est, Annal. l. 3. c. 71. l. 4. c. 17. l. 12. c. 68. Qui et Histor. l. I. c. 50.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”